[Skip header]

Patron: Her Majesty the Queen

RSSA Arms

The Royal Scottish Society of Arts
Showcasing Scotland's Science, Technology and Innovation



Charter of Incorporation

CARTA
IN
CORPUS POLITICUM ET CORPORATUM

REGIAM SCOTICAM SOCIETATEM ARTIUM
ERIGENS
1841.

VICTORIA, Dei gratia, Britanniarum Regina, Fidei Defensor, Omnibus probis hominibus totius teræ suæ, Clericis et Laicis, salutem. Quandoquidem Nos considerantes quod humilis petitio nobis oblata fuit per Andream Fyfe, Medicinaæ Doctorem, Præsidem, Jacobum L'Amy de Dunkenny, Armigerum, Advocatum, unum Pro-Præsidium, et Jacobum Tod, Armigerum, Scribam Nostro Signeto, Secretarium, nomine et vice sui-ipsorum et totorum cæterorum Sociorum Societatis dict. in vulgari, "THE SOCIETY FOR PROMOTING THE USEFUL ARTS IN SCOTLAND," exponen. quod anno millesimo octingentesimo vigesimo primo, quidam Petitorum aliæque personæ seipsos in Societatem formabant sub nomine vel titulo prædict. sub patronatu Nostrum Regiorum Prædecessorum, cum intentione Artes incitandi, ac etiam pro detectione modorum per quos naturales productiones regionis utiliores redditæ essent; quod dict. Societas præsenter consistet de Quadringentis Socijs, Ordinarijs, Honorarijs, et Associatis, et pluribus, et nummorum cumuli Institutionis consistent partim summarum capitalium reddend. annuum-reditum, et partim contributionum annualium a Socijs, vel compositionis loco ejusdem per eosdem solutæ; quod dict. Societas habet etiam sub administratione ejusdem nummorum cumulum Quadringentarum Librarum Sterlinensium per Fiduciarios demortui Alexandri Keith de Ravelston et Dunottar Armigeri, datum, fœnus ab eodem surgens per Societatem in adjudicatione præmiorum vel sigillorum fusilium (lie Medals) pro Inventionibus utilibus erogatum est; quod dict. Societas beneficia sua ad omnem partem Regni Uniti extendit; quod multæ communicationes Artibus relativæ et istis speciebus Scientiæ ad Artes spectantibus receptæ et coram dict. Societate lectæ sunt, quæ, vel abstracta earundem per Societatem publicatæ sunt; quod desiderata est, pro majore salute, securitate, atque facilitate administrationis rerum Societatis et nummorum cumulorum ad eundem pertinen. vel sub administratione ejusdem, æque ac pro evectione nationalium et patrioticorum objectorum pro quibus instituta fuit, quod Petitores et alij Socij Societatis et tales aliæ personæ quales in tempore futuro admissæ erunt Socij ejusdem, secundum leges factas seu faciendas per dict. Societatem, constituti et incorporati essent in Corpus Politicum et Corporatum, vel corporationem legalem, per nomen et titulum de, in vulgari, "THE ROYAL SCOTTISH SOCIETY OF ARTS," vel per tale aliud nomen et titulum quale maxime idoneum Nobis appareret, cum perpetua duratione et successione, cum potestate utendi Sigillo Communi, movendi actiones, et in jus trahi, proprietatem realem et personalem emendi et fruendi, et leges seu leges privatas (lie Bye-Laws) pro gubernatione dict. Societatis faciendi et constituendi, cum omnibus alijs potestatibus et privilegijs usitatis, Et Nos certiores facti intentionis pro quibus dict. Societas instituta erat, et nunc incorporari petita est, laudabiles esse, incitamentum meruisse et Nostro Regio Patronatu et protectione dignæ sunt IGITUR CONSTITUIMUS, EREXIMUS et INCORPORAVIMUS, ut Nos per nostram Regiam Prerogativam et ex gratia nostra speciali pro Nobis nostrisque Regijs successoribus per has præsentes CONSTITUIMUS, ERIGIMUS et INCORPORAMUS dict. Andream Fyfe, Jacobum L'Amy, et Jacobum Tod, Petitores, totasque alias personas qui nunc sunt Socij dict. Societatis, talesque personas quales dehac postea Membra vel Socij (lie Fellows) ejusdem secundum leges dict. Societatis admissæ erunt, In unum Corpus Politicum et Corporatum vel Incorporationem legalem in perpetuum, per nomen et titulum de (in vulgari) "THE ROYAL SCOTTISH SOCIETY OF ARTS," sub quibus nomine et titulo dict. Societas in omni tempore futuro perpetuam durationem et successionem habebit, pro meliore et magis efficiente administratione rerum ejusdem, atque dirigere, ordinare et constituere in omnibus negotijs et rebus dict. Societati pertinen. possit, et tenere et frui in perpetuum seu aliter omnia proprietatem, nummorum cumulos et pecunias ad eandem pertinen. vel sub administratione ejusdem, cum potestate Membris vel Socijs (lie Fellows) Ordinarijs dict. Societatis vel majori parti ejusd. apud tempus conventis, apud comitia eorum ordinaria vel extraordinaria, administrare, dirigere, ordinare et constituere in omnibus rebus et negotijs dict. Societati spectan. et pertinen. atque gubernationi ejusdem et facultatum et pecuniarum ejusdem administrationi; Et licitum erit et in potestate dict. Societatis per nomen et titulum prædict. emere, acquirere, recipere, tenere, possidere, frui et in perpetuo vel aliter retinere, pro usibus et propositis dict. Societatis, terras, tenementa vel hæreditamenta cujusque generis, qualitatis aut naturæ, et eadem vendere, commutare vel disponere et locationes ejusdem concedere eademque pro competenti feudidivoria in feudum demittere; Ac etiam tenere, assumere, recipere, frui, possidere et retinere, pro usibus et propositis dict. Societatis, non solum omnia talia summam vel summas pecuniæ, annuos-reditus, bona, aliamque proprietatem personalem, qualia jam persoluta, data, recepta, donata, vel legata fuerunt, pro usibus et propositis dict. Societatis, ante incorporationem ejusdem, et sub originalibus vel pristinis nomine vel nominibus, per quæ ab antea designata fuit dum non incorporata, Sed etiam omnia talia summam vel summas pecuniæ, annuos-reditus, bona, aliamque proprietatem personalem qualia in tempore futuro soluta, data, recepta, donata vel legata fuerunt, ad vel pro usu et commodo dict. Societatis vel Corporis Politici et Corporati, aut sub nomine vel nominibus per quæ Societas ab antea designata fuit, aut sub nomine stylo et titulo per præsentes concess. et absolutiones concedere pro talibus pecunijs vel alia proprietate personali quæ sic soluta, data, recepta, donata ve legata fuerint vel erunt, solutione vel deliberatione earundem recepta; ET cum plenis potestatibus etiam dict. Societati commodandi nummum, pecuniæ cumulos, opesque jam acquisita ac recepta vel acquirenda ac recipienda, in tali satisdatione hæreditaria vel personali, emendi bona ullarum Trapeziarum Incorporatarum vel aliorum corporum corporatorum, vel pecuniæ cumulos publicos Regni Uniti, qualia per dict. Societatem vel ejusdem Concilium determinata et approbata sit; Declaran. quod omnes Cartæ, dispositiones, satisdationes hæreditariee, omnesque aliæ syngraphæ, proprietatem hæreditariam vel personalem afficientes, ad vel per dict. Societatem concedendæ, ad vel per dict. Societatem assumptæ et concessæ erunt, in nomine ac titulo corporato per præsentes concessis, id est, ad vel per (in vulgari) "THE ROYAL SCOTTISH SOCIETY OF ARTS," absque nominibus ullorum Officium-gerentium vel Sociorum Constitutorum dict. Societatis enumerando ; Et omnes Cartæ, Dispositiones, vel aliæ Syngraphæ alienationis, Compacta, Absolutiones, Renunciationes, Liberationes, seu aliæ Syngraphæ quæcunque spectantes ad Statum vel Capitalem Sortem dict. Societatis, per dict. Societatem concessæ, subscripts erunt a Præside vel utrovis Pro-præsidium, una > cum Secretario vel Thesaurario, et quovis Conciliorum ordinariorum pro tempore, et quod omnia talia Syngrapha sui Instrumenta tam valida et sufficientia erunt quam si eadem ab omnibus Socijs dict. Societatis subscripta fuerant; Et Nos per has præsentes, pro Nobis nostrisque hasredibus et successoribus, DECLARAMUS et ORDINAMUS quod omnes tales terras et hæreditates, ac etiam omnia talia summa vel summæ pecuniæ, sortes, nummorum cumuli, obligationes hæreditariss vel personales, mortuavadia, vel aliæ satisdationes pro pecunia quæcunque qualia ad datam hujus Cartas tenta fuerunt vel satisdata seu vestita constiterint, pro jure seu commodo dict. Societatis, sub nomine vel nominibus prioribus seu non incorporatis, vel in nomine ullius Officium-gerentis seu ullarum personæ vel personarum, sint et perstabunt investita pro propositis dict. Societatis sicuti nunc incorporatæ, donec eadem respective commode evocata sint ac re investita seu translata vel assignata ac debite vestita in dict. Societate per et secundum nomen, stylum et titulam per præsentes concessa; Et quod omnia Syngrapha aliaque instrumenta necessaria ad easdem alienandum assignandum, absolvendum, ac reinvestiendum, in modo supra præscripto subscripta et peracta erunt; Ac Etiam quod in nomine et titulo antedict. et per præsentes concess. dict. Societati licitum erit actiones movere, et in jus trahi, in omnibus Curijs Nostri Regni Uniti Magnæ Britanniæ et Hiberniæ, vel ullarum Nostrarum Coloniarum, et coram quibuscunque Judicibus, Irenarchis, alijsque Officiarijs, in omnibus actionibus, processibus et causis quibuscunque, in talibus forma et modo ut ullus nostrorum subditorum vel ullum aliud Corpus Corporatum seu Politicum actiones movere et in jus trahi possint, et movere et exequi omnem modum diligentiæ realis et personalis per prædict. nomen corporatum; DECLARAN. per præsentes quod omnes citationes, notificationes et intimationes in ulla actione, lite, vel processu, quæ contra dict. Societatem motæ vel institutæ sint, et in ulla alia re, quæ in scripto cum aut pro Secretario dict. Societatis pro tempore existen. apud domicilium ordinarium seu locum agendi ejus relictæ sint, sufficientes erint obligare dict. Societatem respondere ad ullam talem actionem, litem, processum, vel aliam rem, et quod omnes actiones et diligentiæ legis apud motum vel instantiam dict. Societatis, in dict. nomine corporate, vel in nomine Secretary pro tempore existen. latæ, institutæ, secutæ, et persecutæ sint; Et cum potestate dict. Societati Sigillum Commune habendi et utendi, idemque mutandi, variandi, et novum reddendi, a tempore in tempus, uti dict. Societati vel majori parti ejusdem apud ullam comitiam ordinariam vel extraordinariam conventas idoneum videbitur; Et aliter, et in omnibus alijs rebus, agere, et facere, ac procedere, in tali modo qualem lex permittat, et in casu personarum incorporatarum usuale est, et cum omnibus privilegijs talibus Incorporationibus contingentibus; Et Nos per has præsentes CONCEDIMUS et DECLARAMUS quod antedict. Andreas Fyfe, Præses dict. Societatis ac etiam toti alij præsentes Officium-gerentes et Conciliarij Ordinarij dict. Societatis, in Officio manebunt et plenam potestatem habebunt agendi in omnibus rebus et negotijs per has præsentes vel per regulas et privatas leges (lie Bye-Laws) dict. Societatis nunc existentes præscript., donee dict. Societas seu Corporatio secundo die Lunæ (lie Monday) Novembris hujus anni præsentis millesimi octingentesimi quadragesimi primi, loco et hora per regulas ejus existentes præscriptis, Præsidem, Pro-Præsides, Secretarium, Thesaurarium, et alios Officium-Gerentes et Conciliarios Ordinarios pro anno tunc futuro eliget; ET ULTERIUS Nos, per præsentes, Regulas et Regulationes dict. Societatis existentes Approbamus, sed cum potestate dict. Societati mutandi vel modificandi easdem, vel faciendi tales Privatas Leges (lie Bye-Laws) quales illis idoneum videbitur, his præsentibus non inconsitentes, omnes quas Privatas Leges, Regula, Regulationes et Ordinationes factæ vel faciendæ ut prædicitur, donee mutatæ, debite observatss, custoditæ et obeditæ erunt, PROVIDEN. quod eædem legibus Regni et generalibus intentioni et intellectui hujus præsentis Cartas non contrariæ sint; ET Nos pro Nobis metipsis nostrisque Hæredibus et Successoribus DECLARAMUS ut hæc præsens Carta Nostra in omnibus et per omnia valida atque in lege efficax existat, secundum veram intentionem ac intellectum ejusdem utque eadem accipiatur, interpretetur, ac intelligatur, sensu maxime favorabile atque beneficio dict. Incorporationi, mala recitationi, defectu, incertitudine, seu imperfectione in eadem non obstantibus. In cujus rei testimonium præsentibus Sigillam Nostram per Unionis Tractatum custodiend. et in Scotia vice et loco Magni Sigilli ejusdem utend. ordinat. appendi mandavimus, APUD Aulam Nostram apud Saint James's, Decimo Sexto die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo Octingentesimo Quadragesimo Primo, Regnique Nostri Anno Quinto.

Per Signaturam manu S. D. N. Reginæ supra scriptam.

Sealed at Edinburgh the ninth day of September, in the year One thousand eight hundred and forty-one.
(Signed) HENRY KEMP, Subt.

Written to the Seal, and registered the ninth day of September 1841
(Signed) ARCH. EWART Dep.

£80 Scots.


The Royal Scottish Society of Arts is Registered Scottish Charity SC015549

The Society's website is maintained by <webmaster @ rssa.org.uk>